NESTORIANI

NESTORIANI
NESTORIANI
discipuli Nestorii: quorum seges, post mortem huius haeresiarchae, Conciliorum anathemata, uniones Praesulum, edicta Imperatorum, etc. tanta tamen fuit, ut totô Oriente infectô, in ipsam Indiam venenum suum diffunderent. Imo et hodie non exiguae eorum in Asia reliquiae: Patriarcham habent Seleuciae, quae olim Babylon quoque, nunc Musal dicitur. Quamvis hodierni Nestoriani non parum a priscis haereticis recesserint, ut confessiones illorum testantur: submisisse se Ecclesiae Latinae sub Eugenio III. Eugenio. IV. Iulio, Pio IV. Pauloque V. ex parte dicuntur. Vide Petrum Strozzam, de Dogmatibus Chaldaeorum. P. de Valle Itiner. tom. 2. 3. 4. Morerium Diction. Hist. Quinquehi observant Ieiunia annua seu Quadragesimas; Quarum primam et maximam ante Pascha incipiunt Dominicâ Quinquagesimae. Secundam, quae est SS. Apostolorum, auspicantur a feria 2. post primam Dominicam Pentecostes: Tertiam Assumptionis, a Kal. Augusti: Quartam Nativitatis Christia 25. die ante Festum: Quintam exigunt in hebdomade ante Septuagesimam, feriâ secundâ, tertiâ et quartâ, quemadmodum Iacobitae, eamque Ninives vocant, vel Ionae, in memoriam paenitentiae Prophetae huius. Et quidem in prima nec pisces comedunt, nec vinum bibunt. In secunda, Sabbatho ac Dominicis non ieiunant. In tertia, a lacticiniis non minus, quam carne, abstinent, exceptô Festo Transfigurationis. Quartam et quintam eôdem modô observant. Vide Car. du Frensne in voce Quadragesima.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Nestorianismus — Nestorianịsmus   der, , die Christologie des Nestorius und seiner Anhänger. Den Anstoß zur Entwicklung des Nestorianismus gab die Auseinandersetzung um die Frage, ob Maria, die Mutter Jesu, als »Gottesgebärerin« (griechisch theotokos) zu… …   Universal-Lexikon

  • ARMENII — populi Armeniam incolentes. Fuerunt olim sub Persis, dein Graecorum imperio subiecti, tandem in Romanorum potestatem concessêre. Post Christum Natum An. 18. Germanicus Zenonem iis Regem imposuit. Dein A. C. 58. missus Corbulo, qui parta a Lucullo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Franciscus Quaresmius — (Lodi, April 4, 1583 Milan, October 25, 1650) was a writer and Orientalist.His father was the nobleman Alberto Quaresmi and his mother Laura Papa. At an early age he was enrolled among the Franciscan Observantines at Mantua. For many years he… …   Wikipedia

  • Andreas Masius — or Andreas Maes (November 30, 1514 in Lennik near Brussels – April 7, 1573 in Zevenaar) was a Catholic priest, humanist and one of the first European syriacists. Following his education, and after a short period of training at Leuven Masius… …   Wikipedia

  • Andreas Maes — Andreas Masius (* 30. November 1514 in Lennik bei Brüssel; † 7. April 1573 in Zevenaar; auch: Andreas Maes) war katholischer Kleriker, Humanist und einer der ersten europäischen Syrologen. Nach Studium und kurzer Lehrtätigkeit in Löwen wirkte… …   Deutsch Wikipedia

  • Andreas Masius — (* 30. November 1514 in Lennik bei Brüssel; † 7. April 1573 in Zevenaar; auch: Andreas Maes) war katholischer Kleriker, Humanist und einer der ersten europäischen Syrologen. Nach Studium und kurzer Lehrtätigkeit in Löwen wirkte Masius als… …   Deutsch Wikipedia

  • Franciscus Quaresmius —     Franciscus Quaresmius     † Catholic Encyclopedia ► Franciscus Quaresmius     A writer and Orientalist of the seventeenth century, born at Lodi (Lombardy), 4 April, 1583; died at Milan, 25 Oct., 1650. His father was the noble Alberto Quaresmi …   Catholic encyclopedia

  • CALIX Eucharisticus — in omni antiqua, etiam Latina Ecclesia ad XI. usque saeculum praeceps cuivis communicanti, iuxta institutionem et exemplum Christi, Apostolorumque praxin, ministratus est. Saeculô vero XI. cum vehemens effundendi sacri vini metus, Lationorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HAERESIS — Graece αἵρεσις, ab eligendo, nomen habet. Vocarunt autem sic illi Philosophorum sectas, quod unusquisque sibi aliquod genus disciplinae ac sectae proprium elegit eique sese addixit, tamquam suo iudicio maxime probabili commodoqueve. Usitatissime… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NINIVES — seu Ionae Ieiunium, vide supra Nestoriani …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”